Talált 1879 Eredmények: Spe
Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. (Epistula I ad Corinthios 4, 2)
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. (Epistula I ad Corinthios 9, 17)
Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. (Epistula I ad Corinthios 13, 7)
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 19)
Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)