Mosaico decorativo

Talált 1879 Eredmények: Spe

  • Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet. (Liber Leviticus 13, 3)

  • et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore, (Liber Leviticus 13, 10)

  • Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit, (Liber Leviticus 13, 12)

  • Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)

  • Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. (Liber Leviticus 13, 43)

  • quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet. (Liber Leviticus 14, 7)

  • Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei. (Liber Leviticus 14, 10)

  • tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino. (Liber Leviticus 14, 16)

  • Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log (Liber Leviticus 14, 21)

  • In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino; (Liber Leviticus 14, 27)

  • Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 14, 46)

  • tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; (Liber Leviticus 14, 51)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina