Mosaico decorativo

Talált 1879 Eredmények: Spe

  • Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum et vestimentum conflatilis aurei tui; disperges ea sicut immunditiam menstruatae. “Egredere” dices ei. (Liber Isaiae 30, 22)

  • Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt! (Liber Isaiae 31, 1)

  • Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, (Liber Isaiae 32, 14)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • A voce fragoris fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. (Liber Isaiae 33, 3)

  • Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)

  • et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: “Ascende super terram istam et disperde eam””. (Liber Isaiae 36, 10)

  • hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia Ierusalem. (Liber Isaiae 37, 22)

  • Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • Prostratus sum usque ad mane, quasi leo sic conterit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam confecisti me. (Liber Isaiae 38, 13)

  • Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)

  • Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina