Talált 123 Eredmények: Sive
Et ille: “Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)
et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in cacabum et omne, quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic faciebant universo Israeli venienti in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)
Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner. (Liber II Samuelis 2, 19)
Dixitque ei Abner: “Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)
Et respondit Ethai regi dicens: “Vivit Dominus et vivit dominus meus rex, in quocumque loco fuerit dominus meus rex, sive ad mortem sive ad vitam, ibi erit servus tuus”. (Liber II Samuelis 15, 21)
Et respondit populus: “Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio”. (Liber II Samuelis 18, 3)
Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis decem sive octo cubitorum. (Liber I Regum 7, 10)
At ille ait: “Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite”. (Liber I Regum 20, 18)
Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel. (Liber I Regum 21, 21)
dixit ad puerum: “Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae?”. Quae respondit: “In medio populi mei habito”. (Liber II Regum 4, 13)
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur”. (Liber II Regum 7, 4)
Fecitque, quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui; non declinavit ad dexteram sive ad sinistram. (Liber II Regum 22, 2)