Talált 2771 Eredmények: Sit
Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. (Prophetia Ezechielis 23, 18)
Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu, (Prophetia Ezechielis 23, 22)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; (Prophetia Ezechielis 23, 28)
Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; (Prophetia Ezechielis 24, 7)
Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes”. (Prophetia Ezechielis 24, 17)
filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus. (Prophetia Ezechielis 25, 10)
in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 21)
aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit eum, flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna campi. (Prophetia Ezechielis 31, 4)
In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)
Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos transeat; (Prophetia Ezechielis 33, 28)
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. (Prophetia Ezechielis 33, 30)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)