Mosaico decorativo

Talált 2771 Eredmények: Sit

  • Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum; (Liber II Maccabaeorum 3, 10)

  • Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio. (Liber II Maccabaeorum 3, 14)

  • Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret. (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem; (Liber II Maccabaeorum 3, 35)

  • “Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus; (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit”. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)

  • misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. (Liber II Maccabaeorum 4, 19)

  • Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum. (Liber II Maccabaeorum 4, 23)

  • cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; (Liber II Maccabaeorum 4, 28)

  • Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo Dorymenis multas pecunias ad suadendum regi. (Liber II Maccabaeorum 4, 45)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina