Talált 1491 Eredmények: Sicut
Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”?”. Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 9)
Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris”. (Liber Ieremiae 26, 11)
Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem, quae servire noluerit regi Babylonis? (Liber Ieremiae 27, 13)
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”; (Liber Ieremiae 29, 22)
Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. (Liber Ieremiae 30, 20)
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)
Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut aedificem et plantem, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 28)
Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est dies haec. (Liber Ieremiae 32, 20)
Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos, (Liber Ieremiae 32, 42)
et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio. (Liber Ieremiae 33, 7)
vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)
Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius, (Liber Ieremiae 34, 18)