Talált 31 Eredmények: Serpens Aeris
Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”. (Liber Genesis 3, 1)
Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini! (Liber Genesis 3, 4)
Cui dixit: “Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?”. 12 Dixitque Adam: “Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi”. 13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: “Quid hoc fecisti?”. Quae respondit: “Serpens decepit me, et comedi”. (Liber Genesis 3, 11)
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. (Liber Genesis 4, 22)
Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli, (Liber Exodus 38, 29)
ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur; (Liber Deuteronomii 8, 9)
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)
Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. (Liber I Samuelis 17, 5)
Et posuit Salomon omnia vasa; propter multitudinem autem nimiam ignorabatur pondus aeris. (Liber I Regum 7, 47)
columnas duas, mare unum et bases, quas fecerat Salomon templo Domini; non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber II Regum 25, 16)
necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)
Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)