Talált 2345 Eredmények: Sed
Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)
Sed tuam manum effugere impossibile est: (Liber Sapientiae 16, 15)
Quodam enim tempore mansuetabatur flamma, ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)
ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant; (Liber Sapientiae 18, 1)
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; (Liber Sapientiae 18, 15)
Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)
Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)
Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos; (Liber Sapientiae 19, 15)
Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)