Talált 2345 Eredmények: Sed
sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias, et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: “Non est vobis pars in Domino”. (Liber Iosue 22, 27)
Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: “Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter nos et vos”. (Liber Iosue 22, 28)
sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. (Liber Iosue 23, 8)
iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 13)
Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius. (Liber Iosue 24, 10)
Dixitque populus ad Iosue: “Nequaquam, sed Domino serviemus”. (Liber Iosue 24, 21)
Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)
Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. (Liber Iudicum 1, 29)
Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 30)
ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? (Liber Iudicum 2, 2)
sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt. (Liber Iudicum 2, 15)
sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria. (Liber Iudicum 2, 17)