Talált 2345 Eredmények: Sed
Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. (Epistula ad Romanos 12, 16)
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; (Epistula ad Romanos 13, 3)
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. (Epistula ad Romanos 13, 14)
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. (Epistula ad Romanos 14, 13)
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. (Epistula ad Romanos 14, 20)
etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “Improperia improperantium tibi ceciderunt super me”. (Epistula ad Romanos 15, 3)
sed sicut scriptum est: “Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent”. (Epistula ad Romanos 15, 21)