Talált 2345 Eredmények: Sed
sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. (Actus Apostolorum 10, 35)
non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis; (Actus Apostolorum 10, 41)
et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. (Actus Apostolorum 12, 14)
Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; (Actus Apostolorum 12, 21)
Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. (Actus Apostolorum 13, 14)
Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. (Actus Apostolorum 13, 25)
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. (Actus Apostolorum 14, 8)
Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent. (Actus Apostolorum 14, 18)
Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. (Actus Apostolorum 15, 2)
Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”. (Actus Apostolorum 15, 11)
sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. (Actus Apostolorum 15, 20)