Talált 1085 Eredmények: Secundum Venit
qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 19)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; (Epistula ad Colossenses 1, 25)
ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)
Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; (Epistula ad Colossenses 2, 8)
quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum? (Epistula ad Colossenses 2, 22)
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; (Epistula ad Colossenses 3, 6)
et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, (Epistula ad Colossenses 3, 10)
ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)
eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 9)
Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)