Mosaico decorativo

Talált 559 Eredmények: Secunda Venit

  • Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem. (Liber II Samuelis 19, 16)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. (Liber II Samuelis 22, 7)

  • Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: “Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusaei”. (Liber II Samuelis 24, 18)

  • Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit; (Liber I Regum 1, 22)

  • Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”. (Liber I Regum 1, 42)

  • Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. (Liber I Regum 2, 19)

  • Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. (Liber I Regum 2, 28)

  • Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2, 30)

  • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)

  • Et ingressa Ierusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem et locuta est ei universa, quae habebat in corde suo. (Liber I Regum 10, 2)

  • Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)

  • Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes: (Liber I Regum 12, 3)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina