Talált 397 Eredmények: Sancti Spiritus
quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit”. (Prophetia Danielis 5, 12)
Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo; (Prophetia Danielis 5, 20)
Igitur ille Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum; (Prophetia Danielis 6, 4)
Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 7, 15)
suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum”. (Prophetia Danielis 7, 18)
donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)
Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)
Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)
Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)