Talált 397 Eredmények: Sancti Spiritus
Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua. (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis. (Liber Ecclesiasticus 43, 11)
tempestas aquilonis et congregatio spiritus. (Liber Ecclesiasticus 43, 18)
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae; (Liber Ecclesiasticus 48, 23)
In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii (Liber Ecclesiasticus 50, 12)
Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse? (Liber Isaiae 2, 22)
Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”. (Liber Isaiae 5, 19)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; (Liber Isaiae 11, 2)
Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos. (Liber Isaiae 11, 15)