Talált 649 Eredmények: Samuhel Regem Beniamin Et Unctio
Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur. (Liber II Samuelis 17, 17)
Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “Leniter mihi agite cum puero Absalom”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. (Liber II Samuelis 18, 5)
Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso”. (Liber II Samuelis 18, 13)
Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: “Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum. (Liber II Samuelis 19, 6)
Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?”. (Liber II Samuelis 19, 11)
Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Liber II Samuelis 19, 12)
Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi reducitis regem? (Liber II Samuelis 19, 13)
Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: “Revertere tu et omnes servi tui”. (Liber II Samuelis 19, 15)
mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem iam ante regem (Liber II Samuelis 19, 18)
Et ait David: “Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie me factum regem super Israel?”. (Liber II Samuelis 19, 23)
Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi. (Liber II Samuelis 19, 28)