Talált 649 Eredmények: Samuhel Regem Beniamin Et Unctio
Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem. (Liber I Samuelis 12, 13)
Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. (Liber I Samuelis 12, 15)
Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem”. (Liber I Samuelis 12, 17)
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem”. (Liber I Samuelis 12, 19)
Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. (Liber I Samuelis 13, 2)
Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros. (Liber I Samuelis 13, 15)
Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas. (Liber I Samuelis 13, 16)
Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens. (Liber I Samuelis 14, 16)
Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)
Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)
“Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)
Et ait Samuel: “Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel (Liber I Samuelis 15, 17)