Talált 858 Eredmények: Rio
Igitur duodecimi mensis — id est Adar — tertia decima die, quando verbum et edictum regis explendum erat, et hostes Iudaeorum sperabant quod dominarentur ipsis, versa vice Iudaei superaverunt adversarios suos. (Liber Esther 9, 1)
“Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”. (Liber Iob 4, 17)
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. (Liber Iob 7, 3)
in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. (Liber Iob 8, 7)
Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri. (Liber Iob 9, 9)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. (Liber Iob 12, 17)
Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. (Liber Iob 12, 25)
Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. (Liber Iob 13, 2)
Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum. (Liber Iob 19, 16)
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)
Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, (Liber Iob 34, 17)