Talált 858 Eredmények: Rio
Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. (Liber II Regum 16, 10)
Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)
Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum; et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa. (Liber II Regum 17, 3)
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti nec praestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, apprehendit eum et vinctum misit in carcerem. (Liber II Regum 17, 4)
Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17, 6)
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. (Liber II Regum 17, 24)
Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: “Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae”. (Liber II Regum 17, 26)
Praecepit autem rex Assyriorum dicens: “Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae”. (Liber II Regum 17, 27)
unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei. (Liber II Regum 18, 7)
Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)
Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assur collocavitque eos in Hala et Habor iuxta fluvium Gozan et in civitatibus Medorum, (Liber II Regum 18, 11)
Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iudae munitas et cepit eas. (Liber II Regum 18, 13)