Talált 1151 Eredmények: Rim
si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; (Liber Iob 31, 19)
si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; (Liber Iob 31, 25)
cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; (Liber Iob 31, 30)
Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest. (Liber Iob 37, 23)
Laboravi in gemitu meo, lavabam per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabam. (Liber Psalmorum 6, 7)
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, (Liber Psalmorum 15, 4)
Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te. (Liber Psalmorum 20, 10)
Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “Salus tua ego sum”. (Liber Psalmorum 35, 3)
Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)
Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “Ubi est Deus tuus?”. (Liber Psalmorum 42, 4)
Si obliti fuerimus nomen Dei nostri et si expanderimus manus nostras ad deum alienum, (Liber Psalmorum 44, 21)
Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua? (Liber Psalmorum 56, 9)