Talált 1461 Eredmények: Rex
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae. (Liber Psalmorum 33, 16)
RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem; (Liber Psalmorum 37, 35)
Tu es rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob. (Liber Psalmorum 44, 5)
et concupiscet rex speciem tuam. Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum. (Liber Psalmorum 45, 12)
quoniam Dominus Altissimus, terribilis, rex magnus super omnem terram. (Liber Psalmorum 47, 3)
Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. (Liber Psalmorum 47, 8)
Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. (Liber Psalmorum 54, 5)
Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua. (Liber Psalmorum 63, 12)
Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae. (Liber Psalmorum 74, 12)
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus. (Liber Psalmorum 84, 4)
Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo. (Liber Psalmorum 86, 14)
Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster. (Liber Psalmorum 89, 19)