Mosaico decorativo

Talált 1461 Eredmények: Rex

  • Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui”. (Liber I Regum 20, 7)

  • Et respondens rex Israel ait: “Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus”. (Liber I Regum 20, 11)

  • et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus. (Liber I Regum 20, 20)

  • Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)

  • Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te”. (Liber I Regum 20, 22)

  • Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: “Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”. (Liber I Regum 20, 39)

  • Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit”. Et ait rex Israel ad eum: “Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti”. (Liber I Regum 20, 40)

  • At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis. (Liber I Regum 20, 41)

  • Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam. (Liber I Regum 20, 43)

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, (Liber I Regum 22, 2)

  • dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”. (Liber I Regum 22, 3)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina