Talált 78 Eredmények: Responderunt
Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
Responderunt ei: “Iesum Nazarenum”. Dicit eis: “Ego sum!”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 5)
Responderunt et dixerunt ei: “Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 30)
Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
Clamaverunt ergo illi: “Tolle, tolle, crucifige eum!”. Dicit eis Pilatus: “Regem vestrum crucifigam?”. Responderunt pontifices: “Non habemus regem, nisi Caesarem”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 15)
Dicit ergo eis Iesus: “Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)