Mosaico decorativo

Talált 2589 Eredmények: Regnum Israel

  • Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 12)

  • En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis Israel, (Canticum Canticorum 3, 7)

  • creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)

  • concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. (Liber Sapientiae 6, 20)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas. (Liber Ecclesiasticus 10, 8)

  • et pars Dei Israel factus est. (Liber Ecclesiasticus 17, 15)

  • et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”. (Liber Ecclesiasticus 24, 13)

  • Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 14)

  • Vita viri in numero dierum; dies autem Israel innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)

  • et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)

  • tortum coccum opere artificis, gemmae pretiosae super rationale in ligatura auri, opere lapidarii sculptis, in memoriam cum scriptura sculpta secundum numerum tribuum Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 13)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina