Talált 20258 Eredmények: Re
Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “Qualem rupisti tibi rupturam?”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). (Liber Genesis 38, 29)
Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis). (Liber Genesis 38, 30)
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. (Liber Genesis 39, 2)
Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius. (Liber Genesis 39, 3)
Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu. (Liber Genesis 39, 6)
Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: “Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua, (Liber Genesis 39, 8)
nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum?”. (Liber Genesis 39, 9)
Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)
Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret; (Liber Genesis 39, 11)
illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “Dormi mecum”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras. (Liber Genesis 39, 12)
Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras, (Liber Genesis 39, 13)
vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)