Talált 20258 Eredmények: Re
Locutus est Deus ad Iacob: “Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum”. (Liber Genesis 35, 1)
Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei”. (Liber Genesis 35, 3)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)
Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei (Liber Genesis 35, 9)
Dixitque ei: “Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. (Liber Genesis 35, 11)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel; (Liber Genesis 35, 16)
ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: “Noli timere, quia et hac vice habes filium”. (Liber Genesis 35, 17)
Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). (Liber Genesis 35, 18)
Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. (Liber Genesis 35, 20)