Mosaico decorativo

Talált 20258 Eredmények: Re

  • Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, (Epistula I Petri 1, 17)

  • scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, (Epistula I Petri 1, 18)

  • sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, (Epistula I Petri 1, 19)

  • Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)

  • renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: (Epistula I Petri 1, 23)

  • sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, (Epistula I Petri 2, 2)

  • Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, (Epistula I Petri 2, 4)

  • et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)

  • Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”. (Epistula I Petri 2, 6)

  • Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli” (Epistula I Petri 2, 7)

  • et “lapis offensionis et petra scandali”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. (Epistula I Petri 2, 8)

  • Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina