Talált 20258 Eredmények: Re
linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. (Epistula Iacobi 3, 8)
In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt; (Epistula Iacobi 3, 9)
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. (Epistula Iacobi 3, 10)
Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; (Epistula Iacobi 3, 15)
Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam”. (Epistula Iacobi 4, 6)
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)
Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. (Epistula Iacobi 4, 8)
Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. (Epistula Iacobi 4, 9)
Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. (Epistula Iacobi 4, 11)
Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? (Epistula Iacobi 4, 12)
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; (Epistula Iacobi 4, 14)