Talált 20258 Eredmények: Re
Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; (Epistula I ad Timotheum 3, 14)
Et omnium confessione magnum est pietatis mysterium: Qui manifestatus est in carne, iustificatus est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatus est in gentibus, creditus est in mumdo, assumptus est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; (Epistula I ad Timotheum 4, 4)
Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres, (Epistula I ad Timotheum 5, 1)
anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. (Epistula I ad Timotheum 5, 2)
Viduas honora, quae vere viduae sunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 3)
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. (Epistula I ad Timotheum 5, 7)