Talált 20258 Eredmények: Re
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. (Epistula ad Colossenses 4, 5)
Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. (Epistula ad Colossenses 4, 6)
cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. (Epistula ad Colossenses 4, 9)
et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio. (Epistula ad Colossenses 4, 11)
Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. (Epistula ad Colossenses 4, 15)
Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 4)
Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)