Talált 20258 Eredmények: Re
subiecti invicem in timore Christi. (Epistula ad Ephesios 5, 21)
Mulieres viris suis sicut Domino, (Epistula ad Ephesios 5, 22)
Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus. (Epistula ad Ephesios 5, 24)
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, (Epistula ad Ephesios 5, 26)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; (Epistula ad Ephesios 5, 28)
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5, 31)
Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum. (Epistula ad Ephesios 5, 33)
Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. (Epistula ad Ephesios 6, 1)
Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, (Epistula ad Ephesios 6, 2)
Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)