Talált 20258 Eredmények: Re
Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. (Epistula ad Galatas 4, 17)
Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 20)
Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)
scriptum est enim: “Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum”. (Epistula ad Galatas 4, 27)
Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. (Epistula ad Galatas 4, 28)
Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. (Epistula ad Galatas 4, 31)
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)