Talált 744 Eredmények: Quoque
Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt, (Liber Numeri 13, 23)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 15, 37)
Ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben (Liber Numeri 16, 1)
Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. (Liber Numeri 19, 6)
Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)
Vidit quoque Cinaeum et, assumpta parabola sua, ait: “Robustum quidem est habitaculum tuum, et in petra positus nidus tuus. (Liber Numeri 24, 21)
Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 24)
Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum; Caath, a quo familia Caathitarum; Merari, a quo familia Meraritarum. (Liber Numeri 26, 57)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. (Liber Numeri 27, 12)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 28, 1)
Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis. (Liber Numeri 28, 15)
Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)