Talált 1043 Eredmények: Quoniam
Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 26)
Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)
Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 12)
Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 47)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
Quoniam dicebant: “Spiritum immundum habet”. (Evangelium secundum Marcum 3, 30)
Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; (Evangelium secundum Marcum 4, 5)
Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)