Talált 634 Eredmények: Quis
Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha! (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? (Epistula II ad Corinthios 2, 2)
Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 5)
aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus? (Epistula II ad Corinthios 2, 16)
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis; (Epistula II ad Corinthios 8, 20)