Talált 634 Eredmények: Quis
Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Lucam 8, 25)
Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
Dicebat autem ad omnes: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. (Evangelium secundum Lucam 9, 23)
Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. (Evangelium secundum Lucam 9, 46)
Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “Et quis est meus proximus?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 29)
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 36)
Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
At ille dixit ei: “Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos?”. (Evangelium secundum Lucam 12, 14)
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
Et dixit Dominus: “Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (Evangelium secundum Lucam 12, 42)
“Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)