Talált 634 Eredmények: Quis
PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? (Liber Psalmorum 15, 1)
Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 18, 32)
Errores quis intellegit? Ab occultis munda me (Liber Psalmorum 19, 13)
Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? (Liber Psalmorum 24, 3)
Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. (Liber Psalmorum 24, 8)
Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. (Liber Psalmorum 24, 10)
MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat. (Liber Psalmorum 25, 12)
MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? - (Liber Psalmorum 34, 13)
Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)
Locutus sum in lingua mea: “Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea”. (Liber Psalmorum 39, 5)
Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. (Liber Psalmorum 39, 7)
Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. (Liber Psalmorum 53, 7)