Talált 2304 Eredmények: Quia
Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 77)
Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 83)
In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. (Liber Psalmorum 119, 93)
Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. (Liber Psalmorum 119, 98)
Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 99)
Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. (Liber Psalmorum 119, 100)
A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. (Liber Psalmorum 119, 102)
Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. (Liber Psalmorum 119, 111)
Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. (Liber Psalmorum 119, 118)
Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. (Liber Psalmorum 119, 131)
Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. (Liber Psalmorum 119, 136)
Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. (Liber Psalmorum 119, 139)