Talált 12053 Eredmények: Qui
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)
Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, (Epistula I ad Timotheum 6, 3)
superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, (Epistula I ad Timotheum 6, 4)
conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. (Epistula I ad Timotheum 6, 5)
Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; (Epistula I ad Timotheum 6, 7)
habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. (Epistula I ad Timotheum 6, 8)
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; (Epistula I ad Timotheum 6, 9)
radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)
Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, (Epistula I ad Timotheum 6, 17)
quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum. (Epistula I ad Timotheum 6, 21)