Talált 12053 Eredmények: Qui
Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. (Epistula ad Galatas 3, 7)
Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. (Epistula ad Galatas 3, 8)
Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)
Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)
Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)
Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: (Epistula ad Galatas 3, 27)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; (Epistula ad Galatas 4, 8)