Talált 12053 Eredmények: Qui
Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. (Epistula I ad Corinthios 10, 12)
Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. (Epistula I ad Corinthios 10, 13)
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)
An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. (Epistula I ad Corinthios 10, 27)
Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; (Epistula I ad Corinthios 11, 14)