Talált 12053 Eredmények: Qui
Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)
An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? (Epistula ad Romanos 6, 3)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. (Epistula ad Romanos 6, 7)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; (Epistula ad Romanos 6, 8)
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. (Epistula ad Romanos 6, 11)
Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! (Epistula ad Romanos 6, 15)
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)
Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! (Epistula ad Romanos 6, 21)
An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo. (Epistula ad Romanos 7, 4)