Talált 12053 Eredmények: Qui
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, (Actus Apostolorum 1, 1)
quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)
quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies”. (Actus Apostolorum 1, 5)
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)
qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)
Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)
“Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, (Actus Apostolorum 1, 16)
quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. (Actus Apostolorum 1, 17)
Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius. (Actus Apostolorum 1, 18)
Scriptum est enim in libro Psalmorum:“Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”. (Actus Apostolorum 1, 20)
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, (Actus Apostolorum 1, 21)
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. (Actus Apostolorum 1, 23)