Talált 12053 Eredmények: Qui
Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “Quis est, de quo dicit?”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 24)
Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “Domine, quis est?”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 25)
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; (Evangelium secundum Ioannem 13, 28)
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum”, aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 35)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, quo vadis?”. Respondit Iesus: “Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Dicit ei Petrus: “Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum? (Evangelium secundum Ioannem 14, 2)
Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)