Talált 12053 Eredmények: Qui
et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)
Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 17)
Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima. (Liber Leviticus 24, 18)
Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: (Liber Leviticus 24, 19)
Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur. (Liber Leviticus 24, 21)
Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 24, 22)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)
septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. (Liber Leviticus 25, 5)
Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, (Liber Leviticus 25, 6)
Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. (Liber Leviticus 25, 10)
Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis (Liber Leviticus 25, 11)