Talált 12053 Eredmények: Qui
Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam”. (Liber Leviticus 17, 16)
Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. (Liber Leviticus 18, 10)
Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. (Liber Leviticus 18, 12)
Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. (Liber Leviticus 18, 15)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)
Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. (Liber Leviticus 18, 17)
Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est. (Liber Leviticus 18, 23)
Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)
et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. (Liber Leviticus 18, 25)
Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. (Liber Leviticus 18, 26)
Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. (Liber Leviticus 18, 27)
Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 18, 29)