Talált 12053 Eredmények: Qui
At ille: “Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es”. (Liber Exodus 4, 13)
Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: “Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam”. (Liber Exodus 4, 19)
Dixit autem Dominus ad Aaron: “Vade in occursum Moysi in desertum”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)
At ille responclit: “Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam”. (Liber Exodus 5, 2)
Dixitque pharao: “Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?”. (Liber Exodus 5, 5)
Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro". (Liber Exodus 5, 8)
Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus”. (Liber Exodus 5, 9)
Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro"”. (Liber Exodus 5, 11)
Qui ait: “Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino". (Liber Exodus 5, 17)
Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”; (Liber Exodus 5, 19)