Talált 12053 Eredmények: Qui
Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma. (Liber Deuteronomii 1, 44)
Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere. (Liber Deuteronomii 1, 45)
“Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem. (Liber Deuteronomii 2, 3)
Et populo praecipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. (Liber Deuteronomii 2, 4)
Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. (Liber Deuteronomii 2, 5)
Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab. (Liber Deuteronomii 2, 8)
Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 9)
In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C. (Liber Deuteronomii 2, 12)
et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 19)
sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. (Liber Deuteronomii 2, 22)
Hevaeos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C. (Liber Deuteronomii 2, 23)
Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”. (Liber Deuteronomii 2, 25)