Talált 12053 Eredmények: Qui
Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. (Liber Genesis 21, 6)
Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21, 7)
Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. (Liber Genesis 21, 12)
Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”. (Liber Genesis 21, 13)
Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”. (Liber Genesis 21, 18)
Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)
Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”. (Liber Genesis 21, 26)
Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”. (Liber Genesis 21, 29)
At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”. (Liber Genesis 21, 30)
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. (Liber Genesis 21, 31)
dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)